Liber Sapientiae*

Caput 14: 11

propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
(* Traductions européennes)

Glose

Propter hoc.Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, daemonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Haeretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium.